- PHARIA Volucris
- PHARIA Volucrisapud Statium, l. 2. Sylv. 6. v. 87.——— Phariaeque exempta volucriCinnama: ——— ———Phoenix avis est, sic ei dicta, quod in Aegypti Heliopolim aliquando devolaret. Vide in voce Phoenix. At Pharia absolute, in Kal. Rustico, mense Aprili, Phariae sacrum, Isis est quae Pharia Isis, apud mInucium Fel. Octavio et Εἴσις Φαρία in veteri. Inscr.ΕΙΣΙΔΙ ΦΑΡΙΑ .... ΕΙΣΙΝ ΤΗΝ ΕΝ ΜΕΝΟΥΘΙΥΠΕΡ ΣΩΤΙΡΙΑΣ ΤΟΥ ΚΥΡΙΟΥ ΥΜΩΝ ΑΥΤΟΚΡΑΤΟΡΟΣ ΑΝΤΩΝΕΙΝΟΥ. ————apud G. Elmenhorst Commentar. ad eum. Utraque nempe a Pharo, Insul. Aegypti, ex adverso Alexandriae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.